

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 20: Versus 15
Quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei.Non quod dubitet quem requireret, sed quia illa quem quaerit ignoret, non enim quaerit Christum, sed quem putat raptum.Domine.Quem putat hortulanum dicit Dominum, ut honorificaret hominem a quo rogabat beneficium. Nec sic dicit eum Dominum, sicut illum quem quaerit sublatum. Jesum vero agnoscens vocat magistrum, quia recolit eum a quo discernere humana et divina discebat.Si tu sustulisti eum.Non dicit quem, quia hoc in animo agit vis amoris, ut quem semper cogitat nullum alium ignorare credat.